monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 84, 10
Illud vero, quod asserunt, a quibusdam haereticis et malevolis hominibus libros eius esse violatos, quam ineptum sit, hinc probari potest. Quis prudentior, doctior, eloquentior Eusebio, et Didymo, assertoribus Origenis, inveniri potest? quorum alter sex voluminibus τῆς ἀπολογίας ita eum, ut se, sensisse confirmat: alter sic eius errores nititur excusare, ut tamen illius esse fateatur; non scriptum negans, sed sensum scribentis edisserens. Aliud est, si qua ab haereticis addita sunt, aliud si quis quasi bene dicta defendat. Solus inventus est Origenes, cuius scripta in toto orbe falsarentur, et, quasi ad Mithridatis litteras, omnis veritas uno die de voluminibus illius raderetur. Si unus violatus est liber, num universa eius opera, quae diversis et locis et temporibus edidit, simul corrumpi potuerunt? Ipse Origenes in epistula, quam scribit ad Fabianum Romanae urbis Episcopum, poenitentiam agit, cur talia scripserit, et causas temeritatis in Ambrosium refert, quod secreto edita, in publicum protulerit: et quid adhuc ἐυρεσιλογοῦσιν, aliena esse, quae displicent?